- SONTHEMIUM
- SONTHEMIUMGermanice Sontheim, locus Germaniae in Franconia unde illustri Familiae nomen, quae Limpurgiae stirpis ramus est. In hac enim cum duae sint capitales lineae, posterior, Speckfeldia vel Sonthemia dicta, Fridericum auctorem habet, minorem natur fil. Friderici Dn. et Pincernae de Limpurg, defuncti A. C. 1414. In eius posteris Friericus (qui decessit A. C. 1596.) ex priore coniuge Margareta Comite Erpachia Eberhardum, ex posteriore Agnete agnata, Henricum genuit: unde duo lineae in Suntheim rami quorum priorem exsequitur p. 50. posteriorem 150. Part. 1. Theatr. Nobil. Spenerus saenius laudatus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.